SELNECCERUS Nicolaus

SELNECCERUS Nicolaus
SELNECCERUS Nicolaus
Germanus, ex oppido Hersbruck, nonnullis: aliis, inter quos Melch. Adamus, Norimbergâ oriundus magni inter suos nominis Theologus fuit: Obiit An. 1592. aetat. 60. Exstant eius, Collatio Textûs Biblici et Chald. Paraphraseos de Λόγῳ et Meschia: Annotat. in Genesin una cum Isagoge in Exod. Levit. Numer. et Deuteron. Explicatio Ieremia, adiunctô Sophoniâ: trium item priorum capitum Danielis: nec non Amos, Abdiae et Sophoniae: Historia Passionis: In Euang. Harmoniae, Explicationes et Homiliae. Commentarii in Iohannem, in Acta, in Epistolas Pauli. in primam et secundam Petri: ut et Homiliae breves in 3. Ioh. etc. Prodierunt opera 4 tomis in quarto Lipsiae A. C. 1580. De se ipso hoc distichon fecisse legitur:
Quid sum? nil. Quis sum? nullus? Sed gratia Christi,
Quod sum, quod vivo, quodque laboro, facit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”